Liber Deuteronomii*

Caput 23: Versus 7

Non abominaberis Idumaeum.Idumaeus sanguineus vel terrenus carnemcujus est terrena materiasignificat: Aegyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria illi praebere, curam tamen ejus in desideriis non facere: Frater, inquit, tuus est, quia ex carne sumus et anima. Aegyptium, id est corpus non abominemur, in cujus terra advenae fuimus; anima enim, quae coelestem habet originem, quasi advena moratur in corpore, unde Apostolus:Dum sumus in corpore, peregrinamur a DominoII Cor. 5..Qui nati fuerint ex eis,etc., id est paulatim fient spirituales.Per Idumaeum et Aegyptium significatur praesens vita, cui quamvis renuntiantes Aegyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus; dum tamen hujus mundi necessitatibus subdimur, non omnino Aegyptiam nationem exstinguimus: sed quodammodo separati, quotidiano victu et vestitu contenti sumus; tertia generatione in Ecclesiam intrabunt, quia saecularis potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crediderit, vel cum spe, fide, et charitate ornatus fuerit.
(* Traductions européennes)